| Blandiebatur coeptis fortuna, possessa per mare et | 2.12.1 |
| navis maiore Italiae parte penitus usque ad initium mariti- | |
| marum Alpium, quibus temptandis adgrediendaeque provin- | |
| ciae Narbonensi Suedium Clementem, Antonium Novellum, | |
| Aemilium Pacensem duces dederat. sed Pacensis per licen- | 5 |
| tiam militum vinctus, Antonio Novello nulla auctoritas: Sue- | |
| dius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus mo- | |
| destiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus. non | |
| Italia adiri nec loca sedesque patriae videbantur: tamquam | |
| externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo | 10 |
| atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus. pleni | |
| agri, apertae domus; occursantes domini iuxta coniuges et | |
| liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur. | |
| maritimas tum Alpis tenebat procurator Marius Maturus. is | |
| concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus | 15 |
| Othonianos intendit: sed primo impetu caesi disiectique | |
| montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem | |
| noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga | |
| flagitium. |