| At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac li- | 2.20.1 |
| centia, modesto agmine per Italiam incessit. ornatum ipsius | |
| municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versico- | |
| lori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adlo- | |
| queretur. uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nul- | 5 |
| lius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi | |
| gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum feli- | |
| citatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a | |
| nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt. Caecina | |
| Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conlo- | 10 |
| quium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concor- | |
| dia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curas- | |
| que in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gna- | |
| rus ut initia belli provenissent famam in cetera fore. |