| Spurinna comperto itinere hostium defensam Pla- | 2.23.1 |
| centiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gal- | |
| lum per litteras docet. Gallus legionem primam in auxilium | |
| Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius | |
| obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent. ubi | 5 |
| pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coer- | |
| citam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem | |
| progressam Bedriaci sistit. inter Veronam Cremonamque | |
| situs est vicus, duabus iam Romanis cladibus notus infau- | |
| stusque. | 10 |
| Isdem diebus a Martio Macro haud procul Cremona pro- | |
| spere pugnatum; namque promptus animi Martius transve- | |
| ctos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente ef- | |
| fudit. turbata ibi Vitellianorum auxilia, et ceteris Cremo- | |
| nam fugientibus caesi qui restiterant: sed repressus vincen- | 15 |
| tium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam | |
| proelii mutarent. suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum | |
| facta prave aestimantibus. certatim, ut quisque animo igna- | |
| vus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et | |
| Marium Celsum—nam eos quoque Otho praefecerat—variis | 20 |
| criminibus incessebant. acerrima seditionum ac discordiae | |
| incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes | |
| miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occul- | |
| tis ad Othonem litteris; qui humillimo cuique credulus, bo- | |
| nos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter | 25 |
| adversa melior. igitur Titianum fratrem accitum bello prae- | |
| posuit. |