| Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, | 2.32.1 |
| qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de | |
| toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram | |
| ipsis utilem disseruit: exercitum Vitellii universum adve- | |
| nisse, nec multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant | 5 |
| et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus | |
| non conducat; Britannicum militem hoste et mari distineri: | |
| Hispanias armis non ita redundare; provinciam Narbonensem | |
| incursu classis et adverso proelio contremuisse; clausam Al- | |
| pibus et nullo maris subsidio transpadanam Italiam atque | 10 |
| ipso transitu exercitus vastam; non frumentum usquam exer- | |
| citui, nec exercitum sine copiis retineri posse: iam Germa- | |
| nos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto | |
| in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caeli- | |
| que haud toleraturos. multa bella impetu valida per taedia et | 15 |
| moras evanuisse. contra ipsis omnia opulenta et fida, Pan- | |
| noniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exerciti- | |
| bus, Italiam et caput rerum urbem senatumque et populum, | |
| numquam obscura nomina, etiam si aliquando obumbrentur; | |
| publicas privatasque opes et immensam pecuniam, inter ci- | 20 |
| vilis discordias ferro validiorem; corpora militum aut Italiae | |
| sueta aut aestibus; obiacere flumen Padum, tutas viris muris- | |
| que urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defen- | |
| sione exploratum: proinde duceret bellum. paucis diebus | |
| quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moe- | 25 |
| sicis copiis adfore: tum rursus deliberaturum et, si proelium | |
| placuisset, auctis viribus certaturos. |