| Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili | 2.34.1 |
| bello, transfugiis; et exploratores cura diversa sciscitandi | |
| sua non occultabant. quieti intentique Caecina ac Valens, | |
| quando hostis imprudentia rueret, quod loco sapientiae est, | |
| alienam stultitiam opperiebantur, inchoato ponte transitum | 5 |
| Padi simulantes adversus obpositam gladiatorum manum, ac | |
| ne ipsorum miles segne otium tereret. naves pari inter se | |
| spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flu- | |
| men dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pon- | |
| tis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, | 10 |
| ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur. | |
| claudebat pontem imposita turris et in extremam navem | |
| educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur. | |
| Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iacula- | |
| bantur. | 15 |