| Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo | 2.41.1 |
| praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulan- | |
| tes, venerunt: audire condiciones ac reddere parabat, cum | |
| praecipites exploratores adesse hostem nuntiavere. interru- | |
| ptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an pro- | 5 |
| ditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint. Cae- | |
| cina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii | |
| Valentis pugnae signum et militem in armis invenit. dum le- | |
| giones de ordine agminis sortiuntur, equites prorupere; et | |
| mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum | 10 |
| inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt: ea stri- | |
| ctis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit. | |
| disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione: | |
| etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis ar- | |
| bustis prohibebatur. apud Othonianos pavidi duces, miles | 15 |
| ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis | |
| utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta. circum- | |
| sistere alii signa sua, quaerere alii; incertus undique clamor | |
| adcurrentium, vocantium: ut cuique audacia vel formido, | |
| in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabe- | 20 |
| bantur. |