| Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, | 2.44.1 |
| Bedriacum petentes. immensum id spatium, obstructae strage | |
| corporum viae, quo plus caedis fuit; neque enim civilibus | |
| bellis capti in praedam vertuntur. Suetonius Paulinus et Li- | |
| cinius Proculus diversis itineribus castra vitavere. Vedium | 5 |
| Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum in- | |
| consultus pavor obtulit. multo adhuc die vallum ingressus | |
| clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur; non pro- | |
| bris, non manibus abstinent; desertorem proditoremque in- | |
| crepant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum | 10 |
| quisque flagitium aliis obiectantes. Titianum et Celsum nox | |
| iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos | |
| Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne su- | |
| per cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevi- | |
| rent: sive finis bello venisset seu resumere arma mallent, | 15 |
| unicum victis in consensu levamentum. ceteris fractus ani- | |
| mus: praetorianus miles non virtute se sed proditione vi- | |
| ctum fremebat: ne Vitellianis quidem incruentam fuisse vi- | |
| ctoriam, pulso equite, rapta legionis aquila; superesse cum | |
| ipso Othone militum quod trans Padum fuerit, venire Moesi- | 20 |
| cas legiones, magnam exercitus partem Bedriaci remansisse: | |
| hos certe nondum victos et, si ita ferret, honestius in acie | |
| perituros. his cogitationibus truces aut pavidi extrema de- | |
| speratione ad iram saepius quam in formidinem stimula- | |
| bantur. | 25 |