| In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, | 2.51.1 |
| nec erat qui coerceret. ad Verginium versi, modo ut reci- | |
| peret imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valen- | |
| tem fungeretur, minitantes orabant: Verginius per aversam | |
| domus partem furtim digressus inrumpentis frustratus est. | 5 |
| earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gal- | |
| lus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victo- | |
| rem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat. |