| Ita mutatis animis Asinius Pollio alae praefectus, e | 2.59.1 |
| fidissimis Albino, et Festus ac Scipio cohortium praefecti op- | |
| primuntur: ipse Albinus dum e Tingitana provincia Caesa- | |
| riensem Mauretaniam petit, adpulsu litoris trucidatus; uxor | |
| eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, | 5 |
| nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente: brevi auditu | |
| quamvis magna transibat, impar curis gravioribus. | |
| Exercitum itinere terrestri pergere iubet: ipse Arare flu- | |
| mine devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate | |
| conspicuus, donec Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae re- | 10 |
| ctor, genere inlustri, largus animo et par opibus, circumda- | |
| ret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso ingra- | |
| tus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret. | |
| praesto fuere Luguduni victricium victarumque partium du- | |
| ces. Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae | 15 |
| circumposuit. mox universum exercitum occurrere infanti | |
| filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens | |
| Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis | |
| insignibus. nimius honos inter secunda rebus adversis in | |
| solacium cessit. | 20 |