| Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxo- | 2.64.1 |
| rem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum | |
| per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere In- | |
| teramnium atque ibi interfici iussit. longum interfectori vi- | |
| sum: in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna | 5 |
| cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen no- | |
| scebatur. et Triariae licentiam modestum e proximo exem- | |
| plum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristi- | |
| bus; et pari probitate mater Vitelliorum Sextilia, antiqui | |
| moris: dixisse quin etiam ad primas filii sui epistulas fereba- | 10 |
| tur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum. nec ullis | |
| postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium | |
| evicta domus suae tantum adversa sensit. |