| Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam | 2.66.1 |
| fractus animus. sparsae per Italiam et victoribus permixtae | |
| hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum fero- | |
| cia, qui se victos abnuebant: quippe Bedriacensi acie ve- | |
| xillariis tantum pulsis viris legionis non adfuisse. remitti eos | 5 |
| in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque in- | |
| terim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adver- | |
| sus quartadecimanos discordiam. nec diu in tantis armato- | |
| rum odiis quies fuit: Augustae Taurinorum, dum opificem | |
| quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut | 10 |
| hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a con- | |
| viciis ad caedem transiere. et proelium atrox arsisset, ni | |
| duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secu- | |
| tae his fiduciam et metum Batavis fecissent: quos Vitellius | |
| agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam | 15 |
| eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent; namque et | |
| Viennenses timebantur. nocte, qua proficiscebatur legio, re- | |
| lictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod | |
| damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium | |
| cladibus oblitteratum. quartadecimani postquam Alpibus | 20 |
| degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam fere- | |
| bant: consensu meliorum conpressi et legio in Britanniam | |
| transvecta. |