| Et <victas> quidem partis modeste distraxerat: apud vi- | 2.68.1 |
| ctores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum in- | |
| vidiam Vitellio auxisset. discubuerat Vitellius Ticini adhibito | |
| ad epulas Verginio. legati tribunique ex moribus imperatorum | |
| severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent; pro- | 5 |
| inde miles intentus aut licenter agit. apud Vitellium omnia | |
| indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam dis- | |
| ciplinae et castris propiora. igitur duobus militibus, altero | |
| legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam | |
| ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius proci- | 10 |
| derat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant | |
| in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxilio- | |
| rum ac duae cohortes interfectae. remedium tumultus fuit | |
| alius tumultus. pulvis procul et arma aspiciebantur: con- | |
| clamatum repente quartam decimam legionem verso itinere | 15 |
| ad proelium venire; sed erant agminis coactores: agniti | |
| dempsere sollicitudinem. interim Verginii servus forte obvius | |
| ut percussor Vitellii insimulatur: et ruebat ad convivium mi- | |
| les, mortem Verginii exposcens. ne Vitellius quidem, quam- | |
| quam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius du- | 20 |
| bitavit: aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quon- | |
| dam ducis sui flagitabant. nec quemquam saepius quam Ver- | |
| ginium omnis seditio infestavit: manebat admiratio viri et | |
| fama, set oderant ut fastiditi. |