| Inde Vitellius Cremonam flexit et spectato munere | 2.70.1 |
| Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac vestigia recentis | |
| victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox spe- | |
| ctaculum. intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, | |
| trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta | 5 |
| tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas. nec | |
| minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosa- | |
| que constraverant, extructis altaribus caesisque victimis re- | |
| gium in morem; quae laeta in praesens mox perniciem ipsis | |
| fecere. aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae | 10 |
| locos: hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, | |
| inde circumfusas auxiliorum manus: iam tribuni praefectique, | |
| sua quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero | |
| miscebant. vulgus quoque militum clamore et gaudio defle- | |
| ctere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armo- | 15 |
| rum, strues corporum intueri mirari; et erant quos varia | |
| sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret. at non Vi- | |
| tellius flexit oculos nec tot milia insepultorum civium exhor- | |
| ruit: laetus ultro et tam propinquae sortis ignarus instaura- | |
| bat sacrum dis loci. | 20 |