| Non ultra paucos dies quamquam acribus initiis | 2.72.1 |
| coeptum mendacium valuit. extiterat quidam Scribonianum | |
| se Camerinum ferens, Neronianorum temporum metu in Hi- | |
| stria occultatum, quod illic clientelae et agri veterum Cras- | |
| sorum ac nominis favor manebat. igitur deterrimo quoque | 5 |
| in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum et quidam | |
| militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgrega- | |
| bantur, cum pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam | |
| mortalium esset. postquam nulla dictis fides et a domino | |
| noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de | 10 |
| eo supplicium in servilem modum. |