| 'Nobis nihil ultra adrogabo quam ne post Valentem | 2.77.1 |
| et Caecinam numeremur: ne tamen Mucianum socium spre- | |
| veris, quia aemulum non experiris. me Vitellio antepono, te | |
| mihi. tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam | |
| imperii alter et primis militiae annis apud Germanicos quo- | 5 |
| que exercitus clarus. absurdum fuerit non cedere imperio | |
| ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem. cete- | |
| rum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum | |
| ordo erit: nam si vincimus, honorem quem dederis habebo: | |
| discrimen ac pericula ex aequo patiemur. immo, ut melius | 10 |
| est, tu tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta | |
| trade. acriore hodie disciplina victi quam victores agunt. | |
| hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit: illi | |
| per fastidium et contumacia hebescunt. aperiet et recludet | |
| contecta et tumescentia victricium partium vulnera bellum | 15 |
| ipsum; nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia | |
| fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia. sed me- | |
| liorem in bello causam quam in pace habemus; nam qui de- | |
| liberant, desciverunt.' |