| Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum | 3.18.1 |
| signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suo- | |
| rum proelio illuc usque provecta. sed ubi fortuna contra fuit, | |
| non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire | |
| ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pu- | 5 |
| gnando fessum. [forte victi] haud perinde rebus prosperis | |
| ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant. | |
| nutantem aciem victor equitatus incursat; et Vipstanus Mes- | |
| sala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos | |
| multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant: ita | 10 |
| mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. et propin- | |
| qua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium mi- | |
| norem ad resistendum animum dabant. nec Antonius ultra | |
| institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii | |
| fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflicta- | 15 |
| verat. |