| Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu | 3.20.1 |
| et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium | |
| eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exerci- | |
| tum ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi convenire, | |
| duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam | 5 |
| temeritate prodesse. ut pro virili portione armis ac manu | |
| victoriam iuverit, ratione et consilio, propriis ducis artibus, | |
| profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant, no- | |
| ctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis | |
| opportuna. non si pateant portae, nisi explorato, nisi die | 10 |
| intrandum. an obpugnationem inchoaturos adempto omni pro- | |
| spectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormen- | |
| tisne et telis an operibus et vineis adgredienda urbs foret? | |
| mox conversus ad singulos, num securis dolabrasque et | |
| cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat. et | 15 |
| cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis perfringere ac | |
| subruere muros ullae manus possunt? si aggerem struere, si | |
| pluteis cratibusve protegi necesse fuerit, ut vulgus improvi- | |
| dum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena munimenta | |
| mirantes? quin potius mora noctis unius, advectis tormentis | 20 |
| machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?' simul | |
| lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, | |
| copias ceteraque usui adlaturos. |