| Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat. venere | 3.41.1 |
| tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus | |
| numerus neque ad penetrandum. sed Valens ne in tanto qui- | |
| dem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas | |
| voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus | 5 |
| crederetur: aderant vis et pecunia et ruentis fortunae novis- | |
| sima libido. adventu demum peditum equitumque pravitas | |
| consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu | |
| poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attu- | |
| lerant; pudor tamen et praesentis ducis reverentia moraba- | 10 |
| tur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et de- | |
| decoris securos. eo metu cohortis Ariminum praemittit, | |
| alam tueri terga iubet: ipse paucis, quos adversa non mu- | |
| taverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etru- | |
| riam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum | 15 |
| et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navi- | |
| bus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus | |
| Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum | |
| cieret. |