| Nec ceterae nationes silebant. subita per Pontum | 3.47.1 |
| arma barbarum mancipium, regiae quondam classis prae- | |
| fectus, moverat. is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- | |
| potens olim, et postquam regnum in formam provinciae ver- | |
| terat, mutationis impatiens. igitur Vitellii nomine adscitis gen- | 5 |
| tibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum | |
| egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trape- | |
| zuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponti- | |
| cae orae conditam, subitus inrupit. caesa ibi cohors, regium | |
| auxilium olim; mox donati civitate Romana signa armaque | 10 |
| in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum reti- | |
| nebant. classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia | |
| lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzan- | |
| tium adegerat: quin et barbari contemptim vagabantur, fabri- | |
| catis repente navibus. camaras vocant, artis lateribus latam | 15 |
| alvum sine vinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari, | |
| prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec | |
| in modum tecti claudantur. sic inter undas volvuntur, pari | |
| utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc | |
| adpellere indiscretum et innoxium est. | 20 |