| Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii trans- | 3.49.1 |
| it, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cre- | |
| monam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, | |
| seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque | |
| occulta mala patefecit. ut captam Italiam persultare, ut suas | 5 |
| legiones colere; omnibus dictis factisque viam sibi ad poten- | |
| tiam struere. utque licentia militem imbueret interfectorum | |
| centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbi- | |
| dissimus quisque delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed | |
| duces militari violentia trahebantur. quae seditiosa et cor- | 10 |
| rumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil ad- | |
| ventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Ve- | |
| spasianum sprevisse. |