| Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum mo- | 1.26.1 |
| tas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici | |
| exercitus fidem. adeoque parata apud malos seditio, etiam | |
| apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die re- | |
| deuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis | 5 |
| et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulen- | |
| tos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foe- | |
| dare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tene- | |
| bras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus | |
| oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinare- | 10 |
| tur. multa erumpentis seditionis indicia per conscios op- | |
| pressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, | |
| ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod | |
| non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax. |