| Hic exitus viri haud sane spernendi. quinque et | 3.75.1 |
| triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque cla- | |
| rus. innocentiam iustitiamque eius non argueres; sermonis | |
| nimius erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duo- | |
| decim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est | 5 |
| rumor. in fine vitae alii segnem, multi moderatum et civium | |
| sanguinis parcum credidere. quod inter omnis constiterit, ante | |
| principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. | |
| caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus. ferebant ple- | |
| rique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, | 10 |
| quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii | |
| cogitaret. sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo | |
| restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interroganti- | |
| bus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat | |
| eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, in- | 15 |
| vidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus | |
| videbatur. |