| Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, | 3.84.1 |
| quae acerrimus quisque ut novissimam spem retinebant. eo | |
| intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cun- | |
| cta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, | |
| testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis | 5 |
| laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clami- | |
| tantes. urbem senatui ac populo Romano, templa dis red- | |
| dita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, | |
| illos penatis. ni statim recipiantur, noctem in armis agen- | |
| dam. contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, | 10 |
| inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore | |
| foedare suprema victis solacia amplectebantur. multi semiani- | |
| mes super turris et propugnacula moenium expiravere: con- | |
| vulsis portis reliquus globus obtulit se victoribus, et ceci- | |
| dere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem: ea cura | 15 |
| etiam morientibus decori exitus fuit. | |
| Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aven- | |
| tinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra | |
| vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. | |
| dein mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum om- | 20 |
| nia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium | |
| regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam infimis servi- | |
| tiorum aut occursum eius declinantibus. terret solitudo et | |
| tacentes loci; temptat clausa, inhorrescit vacuis; fessusque | |
| misero errore et pudenda latebra semet occultans ab Iulio | 25 |
| Placido tribuno cohortis protrahitur. vinctae pone tergum | |
| manus; laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis | |
| increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus miseri- | |
| cordiam abstulerat. obvius e Germanicis militibus Vitellium | |
| infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an | 30 |
| tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni amputavit | |
| ac statim confossus est. |