| Tali rerum statu, cum discordia inter patres, ira | 4.11.1 |
| apud victos, nulla in victoribus auctoritas, non leges, non | |
| princeps in civitate essent, Mucianus urbem ingressus cuncta | |
| simul in se traxit. fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, | |
| male dissimulata in eos Muciani iracundia, quamvis vultu te- | 5 |
| geretur. sed civitas rimandis offensis sagax verterat se trans- | |
| tuleratque: ille unus ambiri, coli. nec deerat ipse, stipa- | |
| tus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu | |
| excubiis vim principis amplecti, nomen remittere. plurimum | |
| terroris intulit caedes Calpurnii Galeriani. is fuit filius Gai | 10 |
| Pisonis, nihil ausus: sed nomen insigne et decora ipsius iu- | |
| venta rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc | |
| turbida et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei | |
| famam circumdarent. iussu Muciani custodia militari cinctus, | |
| ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum | 15 |
| ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extingui- | |
| tur. Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium prae- | |
| fectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate. Al- | |
| fenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit. Asiaticus | |
| (is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit. | 20 |