| Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent, prae- | 4.20.1 |
| misere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret. | |
| nullum sibi bellum adversus Romanos, pro quibus totiens | |
| bellassent: longa atque inrita militia fessis patriae atque otii | |
| cupidinem esse. si nemo obsisteret, innoxium iter fore: sin | 5 |
| arma occurrant, ferro viam inventuros. cunctantem legatum | |
| milites perpulerant fortunam proelii experiretur. tria milia | |
| legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul pa- | |
| ganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus | |
| omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis cir- | 10 |
| cumfundant. illi veteres militiae in cuneos congregantur, | |
| densi undique et frontem tergaque ac latus tuti; sic tenuem | |
| nostrorum aciem perfringunt. cedentibus Belgis pellitur legio, | |
| et vallum portasque trepidi petebant. ibi plurimum cladis: | |
| cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneri- | 15 |
| bus, sed ruina et suis plerique telis interiere. victores co- | |
| lonia Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile | |
| ausi, Bonnense proelium excusabant, tamquam petita pace, | |
| postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent. |