| Adversus has concurrentis belli minas legati legio- | 4.22.1 |
| num Munius Lupercus et Numisius Rufus vallum muros- | |
| que firmabant. subversa longae pacis opera, haud procul | |
| castris in modum municipii extructa, ne hostibus usui fo- | |
| rent. sed parum provisum ut copiae in castra conveheren- | 5 |
| tur; rapi permisere: ita paucis diebus per licentiam absum- | |
| pta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent. | |
| Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utram- | |
| que Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum | |
| catervis complet, adsultante per campos equite; simul na- | 10 |
| ves in adversum amnem agebantur. hinc veteranarum cohor- | |
| tium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagi- | |
| nes, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civi- | |
| lis externique facie obstupefecerant obsessos. et spem ob- | |
| pugnantium augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus | 15 |
| situm vix quinque milia armatorum Romanorum tuebantur; | |
| sed lixarum multitudo turbata pace illuc congregata et bello | |
| ministra aderat. |