| Inter quae militaris seditio prope exarsit. praetoria- | 4.46.1 |
| nam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano | |
| congregati; et lectus in eandem spem e legionibus miles pro- | |
| missa stipendia flagitabat. ne Vitelliani quidem sine multa | |
| caede pelli poterant: sed immensa pecunia tanta vis homi- | 5 |
| num retinenda erat. ingressus castra Mucianus, quo rectius | |
| stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque | |
| victores constituit, modicis inter se spatiis discretos. tum | |
| Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memo- | |
| ravimus, ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti pro- | 10 |
| ducuntur prope intecto corpore. eos Mucianus diduci et | |
| Germanicum Britannicumque militem, ac si qui aliorum exer- | |
| cituum, separatim adsistere iubet. illos primus statim a- | |
| spectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et | |
| armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis | 15 |
| aspicerent: ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per | |
| omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea | |
| separatione ad caedem destinaretur. prensare commanipula- | |
| rium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne | |
| desererentur soli neu pari causa disparem fortunam pateren- | 20 |
| tur; modo Mucianum, modo absentem principem, postremum | |
| caelum ac deos obtestari, donec Mucianus cunctos eiusdem | |
| sacramenti, eiusdem imperatoris milites appellans, falso ti- | |
| mori obviam iret; namque et victor exercitus clamore lacri- | |
| mas eorum iuvabat. isque finis illa die. paucis post diebus | 25 |
| adloquentem Domitianum firmati iam excepere: spernunt ob- | |
| latos agros, militiam et stipendia orant. preces erant, sed | |
| quibus contra dici non posset; igitur in praetorium accepti. | |
| dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii | |
| ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio | 30 |
| consensus multitudinis extenuatur. |