| Civilis barbaro voto post coepta adversus Romanos | 4.61.1 |
| arma propexum rutilatumque crinem patrata demum caede | |
| legionum deposuit; et ferebatur parvulo filio quosdam capti- | |
| vorum sagittis iaculisque puerilibus figendos obtulisse. cete- | |
| rum neque se neque quemquam Batavum in verba Galliarum | 5 |
| adegit, fisus Germanorum opibus et, si certandum adversus | |
| Gallos de possessione rerum foret, inclutus fama et potior. | |
| Munius Lupercus legatus legionis inter dona missus Veledae. | |
| ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud | |
| Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et auge- | 10 |
| scente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae aucto- | |
| ritas adolevit; nam prosperas Germanis res et excidium le- | |
| gionum praedixerat. sed Lupercus in itinere interfectus. | |
| pauci centurionum tribunorumque in Gallia geniti reservan- | |
| tur pignus societati. cohortium alarum legionum hiberna sub- | 15 |
| versa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vin- | |
| donissae sita sunt. |