| At Romae cuncta in deterius audita Mucianum an- | 4.68.1 |
| gebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum An- | |
| nium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum | |
| tolerarent. nec relinquenda urbs sine rectore; et Domitiani | |
| indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo | 5 |
| Antonio Varoque Arrio. Varus praetorianis praepositus vim | |
| atque arma retinebat: eum Mucianus pulsum loco, ne sine | |
| solacio ageret, annonae praefecit. utque Domitiani animum | |
| Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui | |
| Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domi- | 10 |
| tiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare | |
| egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem | |
| nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utra- | |
| que munia sufficere. adsumuntur e civitate clarissimus quis- | |
| que et alii per ambitionem. simul Domitianus Mucianusque | 15 |
| accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, | |
| hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia | |
| aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci | |
| belloque male consuleret. legiones victrices, octava, undecima, | |
| decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis | 20 |
| secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio tra- | |
| ducuntur; quarta decima legio e Britannia, sexta ac prima ex | |
| Hispania accitae. | |
| Igitur venientis exercitus fama et suopte ingenio ad mi- | |
| tiora inclinantes Galliarum civitates in Remos convenere. | 25 |
| Trevirorum legatio illic opperiebatur, acerrimo instinctore | |
| belli Iulio Valentino. is meditata oratione cuncta magnis im- | |
| periis obiectari solita contumeliasque et invidiam in populum | |
| Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus et pleris- | |
| que gratus vaecordi facundia. | 30 |