| Igitur non Treviri neque Lingones ceteraeve rebel- | 4.70.1 |
| lium civitates pro magnitudine suscepti discriminis agere; | |
| ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belga- | |
| rum circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut extur- | |
| bare nititur; Classicus segne plerumque otium trahens velut | 5 |
| parto imperio fruebatur; ne Tutor quidem maturavit superio- | |
| rem Germaniae ripam et ardua Alpium praesidiis claudere. | |
| atque interim unaetvicensima legio Vindonissa, Sextilius Fe- | |
| lix cum auxiliariis cohortibus per Raetiam inrupere; accessit | |
| ala Singularium excita olim a Vitellio, deinde in partis Vespa- | 10 |
| siani transgressa. praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis | |
| genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus | |
| avunculo infensusque. Tutor Trevirorum copias, recenti | |
| Vangionum, Caeracatium, Tribocorum dilectu auctas, vete- | |
| rano pedite atque equite firmavit, corruptis spe aut metu sub- | 15 |
| actis legionariis; qui primo cohortem praemissam a Sextilio | |
| Felice interficiunt, mox ubi duces exercitusque Romanus | |
| propinquabant, honesto transfugio rediere, secutis Tribocis | |
| Vangionibusque et Caeracatibus. Tutor Treviris comitanti- | |
| bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia | 20 |
| pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, | |
| quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque. | |
| ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis armis per agros | |
| palatur: quidam principum, ut primi posuisse bellum vide- | |
| rentur, in civitates quae societatem Romanam non exuerant, | 25 |
| perfugere. legiones a Novaesio Bonnaque in Treviros, ut | |
| supra memoravimus, traductae se ipsae in verba Vespasiani | |
| adigunt. haec Valentino absente gesta; qui ubi adventabat | |
| furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, | |
| legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere: | 30 |
| Valentinus ac Tutor in arma Treviros retrahunt, occisis He- | |
| rennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae cresceret | |
| vinculum sceleris. |