| Intellegebantur artes, sed pars obsequii in eo ne de- | 4.86.1 |
| prehenderentur: ita Lugudunum ventum. unde creditur Do- | |
| mitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse | |
| an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret. | |
| qua cogitatione bellum adversus patrem agitaverit an opes | 5 |
| virisque adversus fratrem, in incerto fuit: nam Cerialis | |
| salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem. | |
| Domitianus sperni a senioribus iuventam suam cernens mo- | |
| dica quoque et usurpata antea munia imperii omittebat, sim- | |
| plicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus stu- | 10 |
| diumque litterarum et amorem carminum simulans, quo ve- | |
| laret animum et fratris <se> aemulationi subduceret, cuius dispa- | |
| rem mitioremque naturam contra interpretabatur. |