Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque vo- 5.13.1
tis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus
adversa. visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma
et subito nubium igne conlucere templum. apertae re-
pente delubri fores et audita maior humana vox excedere 5
deos; simul ingens motus excedentium. quae pauci in me-
tum trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdo-
tum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret
Oriens profectique Iudaea rerum potirentur. quae ambages
Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more hu- 10
manae cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpre-
tati ne adversis quidem ad vera mutabantur. multitudinem
obsessorum omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta
milia fuisse accepimus: arma cunctis, qui ferre possent, et
plures quam pro numero audebant. obstinatio viris feminis- 15
que par; ac si transferre sedis cogerentur, maior vitae me-
tus quam mortis. hanc adversus urbem gentemque Caesar
Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeri-
bus vineisque certare statuit: dividuntur legionibus munia
et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus 20
reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur.