| Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigi- | 1.42.1 |
| tur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclama- | |
| verit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod | |
| seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus | |
| est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius scele- | 5 |
| ris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo | |
| ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in | |
| utrumque latus transverberatus. |