Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigi- 1.42.1
tur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclama-
verit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod
seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus
est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius scele- 5
ris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo
ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in
utrumque latus transverberatus.