| Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum | 1.49.1 |
| plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e priori- | |
| bus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. | |
| caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Pa- | |
| trobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) | 5 |
| postera demum die repertum et cremato iam corpori admi- | |
| xtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septua- | |
| ginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et | |
| alieno imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas, | |
| magnae opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia quam | 10 |
| cum virtutibus. famae nec incuriosus nec venditator; pecu- | |
| niae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus; | |
| amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine re- | |
| prehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam igna- | |
| rus. sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, | 15 |
| quod segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas | |
| militari laude apud Germanias floruit. pro consule Africam | |
| moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia con- | |
| tinuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium con- | |
| sensu capax imperii nisi imperasset. | 20 |