| Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalen- | 1.55.1 |
| darum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa | |
| cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silen- | |
| tio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortali- | |
| bus natura, propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis | 5 |
| legionibus inerat diversitas animorum: primani quintanique | |
| turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint: | |
| quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum | |
| et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in | |
| superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem | 10 |
| hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirum- | |
| punt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicen- | |
| sima cunctanter, mox consensu. ac ne reverentiam imperii | |
| exuere viderentur, senatus populique Romani oblitterata iam | |
| nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribuno- | 15 |
| rumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, nota- | |
| bilius turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis | |
| aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur. |