| Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria | 1.58.1 |
| principatus per libertos agi solita in equites Romanos dispo- | |
| nit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam | |
| militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adpro- | |
| bat, raro simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Pro- | 5 |
| pinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium Bur- | |
| donem Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exar- | |
| serat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox | |
| insidias Fonteio Capitoni struxisset. grata erat memoria Ca- | |
| pitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non | 10 |
| nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam | |
| demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut | |
| piaculum obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis <se> | |
| cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti | |
| vilior fuit. | 15 |