| Mira inter exercitum imperatoremque diversitas: in- | 1.62.1 |
| stare miles, arma poscere, dum Galliae trepident, dum | |
| Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem neque ignavae | |
| pacis moras: invadendam Italiam, occupandam urbem; nihil | |
| in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis | 5 |
| quam consulto opus esset. torpebat Vitellius et fortunam | |
| principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, me- | |
| dio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis | |
| militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator | |
| et strenuis vel ignavis spem metumve adderet. instructi in- | 10 |
| tentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici | |
| Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam victor | |
| prohibuit. laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem | |
| in bellum agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu, | |
| prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit, longum- | 15 |
| que per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies in- | |
| territae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei | |
| omen acciperetur. |