| Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius | 1.64.1 |
| Valens in civitate Leucorum accepit. nec militum animus in | |
| gaudium aut formidine permotus: bellum volvebat. Gallis | |
| cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par, | |
| ex Vitellio et metus. proxima Lingonum civitas erat, fida | 5 |
| partibus. benigne excepti modestia certavere, sed brevis | |
| laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta de- | |
| cima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius | |
| Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa inter Batavos | |
| et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, | 10 |
| prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione pau- | |
| corum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra ad- | |
| versus Aeduos quaesita belli causa: iussi pecuniam atque | |
| arma deferre gratuitos insuper commeatus praebuere. quod | |
| Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed legio Ita- | 15 |
| lica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam | |
| Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Va- | |
| lens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus | |
| meritus, nullo apud Vitellium honore fuit: secretis eum cri- | |
| minationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior | 20 |
| deciperetur, palam laudatum. |