| Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritave- | 1.67.1 |
| rant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis | |
| virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae | |
| ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit | |
| avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis; rapuerant | 5 |
| pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii | |
| suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii, | |
| interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad | |
| Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam | |
| militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus proximam | 10 |
| quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota | |
| propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum | |
| municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu | |
| frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut versos in legio- | |
| nem Helvetios a tergo adgrederentur. | 15 |