| Par inde exultatio disparibus causis consecuta | 1.72.1 |
| impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris | |
| parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam | |
| vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius | |
| erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, vi- | 5 |
| rilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- | |
| dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac pro- | |
| ditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, | |
| diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desi- | |
| derium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexen- | 10 |
| tis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non cle- | |
| mentia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia | |
| pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens | |
| adversus publicum odium privatam gratiam praeparat: unde | |
| nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior | 15 |
| populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii | |
| invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi | |
| plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis | |
| vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas | |
| aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum | 20 |
| et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem | |
| vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto. |