| In civitate discordi et ob crebras principum muta- | 2.10.1 |
| tiones inter libertatem ac licentiam incerta parvae quoque | |
| res magnis motibus agebantur. Vibius Crispus, pecunia po- | |
| tentia ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium | |
| Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delatio- | 5 |
| nes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat; nam re- | |
| cens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum | |
| causae noscerentur. id senatus consultum varie iactatum et, | |
| prout potens vel inops reus inciderat, infirmum aut validum, | |
| retinebat adhuc <aliquid> terroris. et propria vi Crispus incubuerat | 10 |
| delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam sena- | |
| tus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium po- | |
| stularent. contra apud alios nihil aeque reo proderat quam | |
| nimia potentia accusatoris: dari tempus, edi crimina, quam- | |
| vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant. | 15 |
| et valuere primo dilataque in paucos dies cognitio: mox | |
| damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem | |
| pessimis moribus meruerat: quippe ipsum Crispum easdem | |
| accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena | |
| criminis sed ultor displicebat. | 20 |