| Adolescebat interea lex maiestatis. et Appuleiam | 2.50.1 |
| Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermoni- | |
| bus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset | |
| Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator | |
| arcessebat. de adulterio satis caveri lege Iulia visum: ma- | 5 |
| iestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si | |
| qua de Augusto inreligiose dixisset: in se iacta nolle ad | |
| cognitionem vocari. interrogatus a consule quid de iis | |
| censeret quae de matre eius locuta secus argueretur re- | |
| ticuit; dein proximo senatus die illius quoque nomine | 10 |
| oravit ne cui verba in eam quoquo modo habita crimini | |
| forent. liberavitque Appuleiam lege maiestatis: adulterii | |
| graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum pro- | |
| pinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur | |
| suasit. adultero Manlio Italia atque Africa interdictum | 15 |
| est. |