| Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce ho- | 2.52.1 |
| stium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis | |
| auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum | |
| et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein | |
| more militiae per vexilla et turmas componere, postremo | 5 |
| non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi. | |
| valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo | |
| etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in | |
| bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus, | |
| ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos | 10 |
| castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa | |
| levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret. | |
| conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in | |
| eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem | |
| et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem | 15 |
| duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque | |
| Maurorum spectares; sed nihil aeque cavebatur quam ne | |
| bellum metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vin- | |
| cerentur. igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae | |
| in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam detrectavit. | 20 |
| fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum | |
| decus militiae. nam post illum reciperatorem urbis filium- | |
| que eius Camillum penes alias familias imperatoria laus | |
| fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum expers | |
| habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum | 25 |
| celebravit; et decrevere patres triumphalia insignia, quod | |
| Camillo ob modestiam vitae impune fuit. |