Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce ho- 2.52.1
stium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis
auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum
et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein
more militiae per vexilla et turmas componere, postremo 5
non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo
etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in
bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus,
ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos 10
castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa
levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret.
conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in
eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem
et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem 15
duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque
Maurorum spectares; sed nihil aeque cavebatur quam ne
bellum metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vin-
cerentur. igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae
in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam detrectavit. 20
fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum
decus militiae. nam post illum reciperatorem urbis filium-
que eius Camillum penes alias familias imperatoria laus
fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum expers
habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum 25
celebravit; et decrevere patres triumphalia insignia, quod
Camillo ob modestiam vitae impune fuit.