| Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris | 1.17.1 |
| velut contionabundus interrogabat cur paucis centurioni- | |
| bus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent. | |
| quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem | |
| adhuc principem precibus vel armis adirent? satis per tot | 5 |
| annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena sti- | |
| pendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore | |
| tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud | |
| vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre. | |
| ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas | 10 |
| in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel | |
| inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gra- | |
| vem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus | |
| aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam cen- | |
| turionum et vacationes munerum redimi. at hercule verbera | 15 |
| et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox | |
| aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum quam | |
| si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mere- | |
| rent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra | |
| sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium | 20 |
| pecunia solveretur. an praetorias cohortis, quae binos | |
| denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis | |
| reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se | |
| urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e con- | |
| tuberniis hostem aspici. | 25 |