| Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in | 2.86.1 |
| locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos | |
| summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat; egitque | |
| grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offe- | |
| rendo filias de officio in rem publicam certarent. praelata | 5 |
| est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in | |
| eodem coniugio manebat; nam Agrippa discidio domum | |
| imminuerat. et Caesar quamvis posthabitam decies se- | |
| stertii dote solatus est. |