| Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori | 1.19.1 |
| usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum | |
| omisere. Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et | |
| turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque | |
| veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto | 5 |
| tam nova petivisse; et parum in tempore incipientis prin- | |
| cipis curas onerari. si tamen tenderent in pace temptare | |
| quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, | |
| cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim medi- | |
| tentur? decernerent legatos seque coram mandata darent. | 10 |
| adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur | |
| peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera | |
| mandaturos ubi prima provenissent. profecto iuvene modi- | |
| cum otium: sed superbire miles quod filius legati orator | |
| publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae | 15 |
| per modestiam non obtinuissent. |