| Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- | 3.12.1 |
| peramento. patris sui legatum atque amicum Pisonem | |
| fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu | |
| rebus apud Orientem administrandis. illic contumacia et | |
| certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset | 5 |
| an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum. 'nam | |
| si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem | |
| exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero | |
| seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi | |
| principis ulciscar: sin facinus in cuiuscumque mortalium | 10 |
| nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici | |
| et nos parentes iustis solaciis adficite. simulque illud repu- | |
| tate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita | |
| sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, | |
| an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego | 15 |
| nimiis studiis iure suscenseo. nam quo pertinuit nudare | |
| corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique | |
| etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si | |
| incerta adhuc ista et scrutanda sunt? defleo equidem | |
| filium meum semperque deflebo: sed neque reum pro- | 20 |
| hibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius | |
| sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, | |
| vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta | |
| crimina pro adprobatis accipiatis. si quos propinquus san- | |
| guis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque elo- | 25 |
| quentia et cura valet, iuvate periclitantem: ad eundem | |
| laborem, eandem constantiam accusatores hortor. id solum | |
| Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius | |
| quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte | |
| eius anquiritur: cetera pari modestia tractentur. nemo | 30 |
| Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua | |
| in nos adversa finguntur.' |