| Defensio in ceteris trepidavit; nam neque ambitio- | 3.14.1 |
| nem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam, | |
| ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari po- | |
| terat: solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne | |
| accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, | 5 |
| cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos | |
| arguentes. quippe absurdum videbatur inter aliena servitia | |
| et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum; of- | |
| ferebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat. | |
| sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum | 10 |
| provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine | |
| fraude Germanicum interisse. * * scripsissent expostulantes, | |
| quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere. simul populi | |
| ante curiam voces audiebantur: non temperaturos manibus | |
| si patrum sententias evasisset. effigiesque Pisonis traxe- | 15 |
| rant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae | |
| repositaeque forent. igitur inditus lecticae et a tribuno | |
| praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti | |
| an mortis exactor sequeretur. |